skip to main | skip to sidebar
fly free  things

Saturday, February 14, 2009

direto da EMILIO PICCOLO E ANTONIO SPAGNUOLO

CarmeloMultos iuvenes carmen decepit. Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriore verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. Ceterum neque generosior spiritus vanitatem amat, neque concipere aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae, ut fiat "odi profanum vulgus et arceo". Praeterea curandum est ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non viderunt viam qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare. Ecce belli civilis ingens opus quisquis attigerit nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides.

Petronio, Sat. 118. 1-6 passim
Guida alla consultazione del sito Bene: 'l mal de' fiori
Posted by massimo at 7:56 PM

No comments:

Post a Comment

Newer Post Older Post Home
Subscribe to: Post Comments (Atom)

Followers

About Me

My photo
massimo
View my complete profile

Blog Archive

  • ►  2012 (1)
    • ►  February (1)
  • ►  2010 (1)
    • ►  March (1)
  • ▼  2009 (22)
    • ►  September (1)
    • ►  August (1)
    • ►  July (1)
    • ►  June (1)
    • ►  May (1)
    • ►  April (1)
    • ►  March (2)
    • ▼  February (3)
      • GIUSEPPE TOMASI DI LAMPEDUSA
      • direto da EMILIO PICCOLO E ANTONIO SPAGNUOLO
      • L ´altro giorno
    • ►  January (11)
 
Kamen Entertainment Group - Andrea Bocelli Found at bee mp3 search engine Embed Code
Kamen Entertainment Group - Andrea Bocelli
Found at bee mp3 search engine